

Evangelium secundum Matthaeum*
Caput 19: Versus 29
Centuplum.Id est, qui carnalia pro Domino dimiserit, spiritualia accipiet quae comparatione et merito sui ita erunt, quasi parvo numero centenarius comparetur. Marcus ait:Centies tantum nunc in tempore hoc cum persecutionibus fratres etsorores, et in futuro vitam aeternam[Marc. 10.], id est, in hac vita persecutionibus plena gaudium regni degustant, et omnium electorum sincera dilectione fruuntur. Sed quia multi tepescunt vel retrocedunt, subdit:Multi autem erunt primi[Luc. 15.], etc.